monumenta.ch > Plinius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 7
{II} ratio faciendi duplex, sucus et corpus: ille olei generibus fere constat, hoc odorum, haec stymmata vocant, illa hedysmata. tertius inter haec est colos multis neglectus; huius causa adduntur cinnabaris et anchusa. sal adspersus olei naturam coercet. quibus anchusa adiecta est, sal non additur. resina aut cummis adiciuntur ad continendum odorem in corpore; celerrime is evanescit atque defluit, si non sunt haec addita.